- PIX
- PIXGraece πίςςα multi usus in Vita, uti videre est hîc passim. In Lampadibus veterum vide supra. Ad naves Incerandas. Quam ob causam lege hâc Atheniensium, Μὴ ἐξάγειν ξύλα καὶ πίτταν, vetitum legimus, alio exportare ligna et picem, apud Scholiasten Aristoph, Equitibus. Ne videl. hostes ad naves fabricandas iis uterentur, qua de re Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 5. tit. 5. Insuper in condiendis mustis Veteribus adhibita, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 711. diximusque voce Cadus. Vide quoque infra Recentatum; et evellendis delicatiorum athletarumque pilis, uti diximus ubi de Alipilis, nec non voce Culipilarius. Porro in suppliciis usitatam, dicemus infra ubi de Tunica Molesta etc. de eius in malthando usu, vide supra verbo Malthare, nec non ubi de navium Inceramentis, alibique, it. voce Pittacium. Non autem unô consuevit modô colligi. Urebantur radices piceae et terebinthi, ad eam cogendam; aliter vero colligebatur ea ex codice et ramis, qua de re idem Salmas. prolixe agit ibid. p. 502. et seqq. Plurimam autem picem Picea arbor, inde κατ᾿ ἐξοχὴν dicta, fundit, Graecis πεύκη, quippe quae inter ea genera arborum, teste Theohprastô, sit maxime ἔνδαδος, i. e. resinosa. Vide infra voce Resina it. Taeda: uti de Picifero fonte in insul. Zacyntho, unde optima pix iuncturis navigiorum stipandis infravoce Zacynthus: et de divinatione ex Pice, ubi de Divinatione, it. Pyromantia. A pice vero Italiam, quasi Piceariam, dictam esse, vidimus supra in Italia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.